- METEOROSCOPIUM
- METEOROSCOPIUMGraece Μετεωροσκόπιον, Ptolomaeo in Georg. tam ἀςτρολάβιον, quam σκιόθηρον, dicitur. Licet enim μετέωρα aliud sint, (vide aliquid de iis supra, vode Homo) tamen etiam sic stellas appellari consuevisse, constat. Hesychius, Μετεωροπόλων, τῶ τὰ οὐράνια σκοπούντων. Alii tamen Μετεωροσκοπικὴν et Γνωμονικὴν distinguunt, ut Proclus ex Gemino, qui tertiam addit Astronomiae partem, τὴν Διοπτρικὴν. Et sane Ptolomaeus ipse aliô locô τὰ σκιόθηρα separat ἀπὸ τοῦ ὀργάνου μετεωροσκοπικοῦ. Nempe σκιόθηρα de die tantum valent, μετεωροσκοπικὰ et noctu et die ad intervalla, magnitudines ac loca singularum stellarum signanda: cuiusmodi organa excogitasse Hipparchum tradit Plin. l. 2. c. 26. Graeci recentiores Α᾿ςτρολάβια dixêre. Sed et Χκιόθηρα quadantenus Μετεωροσκοπικὰ sunt. Nam et Solis ortus ex umbris, et τὰ κατὰ κορυφὴν σημεῖα et Meridiani per ea deprehenduntur, uti pluribus docet Salmas. ad Solin. p. 656. quem, si placet, vide.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.